Charter Document - 04900573

Charter Document - 04900573


Charter Number: 04900573
Cartulary Title: Recueil de chartes et documents de Saint-Martin-des-Champs [Paris]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement
Date: 1195 - 1200
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Noverint presentes et posteri Simonem priorem et monachos ecclesie Beate Marie de Gornaio recepisse duorum arpennorum terram a domno Renerio priore et canonicis de Ponpona ad censum duorum denariorum singulis annis ad festum Sti Remigii persolvendorum Quatuor etiam arpennorum terram prefati monachi a quibusdam emerunt hominibus tali conditione quod homines illi reliquam terram tenentes censum terre illius empte scilicet nummos ecclesie de Pomponia singulis annis persolvent Sin autem censum a monachis requirent canonici et eis monachi infra octo dies restituent itaque censu reddito totam illam sex arpennorum terram que prope granchiam de Luabum sita est libere et quiete monachi possidebunt De hominibus vero vel eorum heredibus iii illos census nummos sicut pepigerunt reddere nolentibus canonici de Ponpona secundum pactum et tenorem hujus scripti monachis justiciam facient Actum est assensu magistri Henrici abbatis de Liricurte tociusque capituli ejusdem ecclesie et sui impressione sigilli ne a posteris valeat infirmari confirmatum testibus qui interfuerunt subnotatis