Charter Document - 04900572
Charter Number: | 04900572 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil de chartes et documents de Saint-Martin-des-Champs [Paris] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Agreement |
Date: | 1189 - 1201 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Noverint universi in quorum manus presens scriptum pervenerit quod ego Rogerius dominus castri de Cauda et heres meus ille solummodo qui castrum de Cauda tenebit medietatem cujusdam nemoris quod dicitur Doenes rogatu Prioris de Merroliis ad cujus jus idem nemus spectat advocato Roberto priore Sancti Martini de Campis in feodum accepimus et hominium ad custodiendum jamdictum nemus fideles nos defensores constituimus forestarium vero utilem et necessarium providere tenemur qui Priori de Merroliis prestabar fidelitatem Omnia autem vadia et forefacta que in bosco fient ad Nusiacum deferentur et ibidem fideliter inter nos et Priorem de Merroliis in commune dividentur Et si gagia duelli exinde fuerint ad curiam et justiciam de Nuisiaco deducentur Neutro quidem nostrorum licebit in prefato nemore aliquid dare vel accipere nisi assensu et voluntate communi Cum autem nemus creverit et congruum venditionis tempus advenerit pari assensu venundabitur et pretium ejus in commune dividetur Quod ut ratum permanent sigilli nostri impressione cum testium subnotatione corroboravimus Hi sunt testes Drogo de Bri Thomas de Pontileus Rericus de Ebla