Charter Document - 04900571
Charter Number: | 04900571 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil de chartes et documents de Saint-Martin-des-Champs [Paris] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1183 - 1200 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Ego frater Robertus prior et humilis conventus Sti Martini de Campis Notum fieri volumus omnibus ad quos presens scriptum pervenerit quod commutationem illam quam habuerunt inter se dilecti fratres nostri A[dam] prior de Bellomonte et H[ugo] cellarius Sancti Martini concedimus et hanc eamdem commutationem in hunc modum factam videlicet quod prior de Bellomonte habebit quicquid ecclesia Bellimontis habebat apud Gonsenvillam quia ratam et firmam volumus haberi sigillo capituli nostri confirmamus et communimus