Charter Document - 04900570

Charter Document - 04900570


Charter Number: 04900570
Cartulary Title: Recueil de chartes et documents de Saint-Martin-des-Champs [Paris]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1176 - 1201
Date type: Assigned
Resource Link(s): Cartulaires d'Île-de-France

Charter:

Ego frater Robertus prior Sancti Martini de Campis et conventus universis notum facimus nos et domnum Abbatem de Fossatis cum suo conventu in hanc convenisse concordia[m] et assensu[m] siquidem duo fratres Willelmus et Nicholaus qui conditione servili nobis noscuntur obligati duas sorores Sibillam et Eramburgim eadem conditione predicte ecclesie de Fossatis subditas permissione nostra ducant in uxores ita tamen quod alter eorum Willelmus nomine cum uxore sua Sibilla cum suis contingentibus nostre dominationi et potestati subjicientur Predicta autem Sibilla a servitute jamdicte ecclesie emancipata alter vero Nicholaus a nostra ditione liberatus pro commutatione mulieris a[d potestatem] sepe dicte ecclesie cum substantia et hereditate sibi contingenti deinceps subjectus erit Quod ut ratum habeatur sigillo nostro confirmamus