Charter Document - 04900568

Charter Document - 04900568


Charter Number: 04900568
Cartulary Title: Recueil de chartes et documents de Saint-Martin-des-Champs [Paris]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1182 - 1190
Date type: Assigned
Resource Link(s): Cartulaires d'Île-de-France

Charter:

Ego Robertus prior Sti Martini de Campis et conventus notum facimus t p q f quod talliam quam ab hominibus de Limogiis et Furcis singulis annis exigebamus ex eorum voluntate et petitione adcensivimus in hunc modum ut pro tallia ipsa censum annuum in festo Sti Dyonisii precise ac determinate nobis persolvant scilicet pro mensura integra xv solidos pro dimidia vii solidos et dimidium nec aliquid ab eis amplius super hoc exigi poterit salvis aliis consuetudinibus nostris Si vero tallia propter necessitatem Dni Regis ab hominibus ecclesiarum communiter exigetur tunc jamdictus redditus duplicabitur Si quis autem in festo Sti Dionisii eundem redditum non exsolverit eum lege qui in illo territorio constituta est restituet Item quoniam ipsi quadam consuetudine que dicitur manus mortua se nimium pregravari querebantur in ipsa consuetudine certum ac prefuturum modum constituimus videlicet ut cum apud Limoges vel Furcas aliquis decesserit heres ejus si mensuram integram habuerit pro relevatione xv solidos exsolvet si dimidiam vii solidos et dimidium Preterea Odoni de Furchis et Guiberto concessimus ut incrementum terre quod domnus Manerius illis super id quod tenebant adjecit sub ea consuetudine quam prius reddere tenebantur ita scilicet ut nichil exactionis propter hoc adiciatur Quod ut futuris temporibus inconcussam et inviolabilem obtineat firmitatem ex consensu capituli nostri scripto presenti et sigilli nostri impressione cum testium subnotatione confirmavimus Hii sunt testes ex parte nostra Symon supprior Gaubertus Jocelinus camerarius Jozo sacrista Philippus armarius Testes ex parte eorum sunt hii Gaufridus Guachet serviens Regine Verbertus de Limoges Garinus de Torciaus Cristianus Goubertus Guillermus Rees Odo de Furchis Ascelinus Pioche Herveus