Charter Document - 04900567

Charter Document - 04900567


Charter Number: 04900567
Cartulary Title: Recueil de chartes et documents de Saint-Martin-des-Champs [Paris]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Concession
Date: 1176 - 1181
Date type: Assigned
Resource Link(s): Cartulaires d'Île-de-France

Charter:

Notum sit omnibus t p q f quod ego frater Robertus prior Sancti Martini de Campis et ejusdem loci conventus dedimus et concessimus uni de filiis Hunoldi majoris nostri de Campiniaco majoriam nostram ipsius ville quamdiu ille cui jam dictam majoriam assignaverit vixerit possidendam ita quod nichil in rebus nostris habere vel clamare ob majoriam poterit nisi solummodo ea que ad prefatam majoriam pertinent Salvis in omnibus dominiis jurisdictionibus et reditibus nostris et illis omnibus que ad jus nostrum spectare noscuntur Si autem decimas nostras vel redditus aut tractum decime prenominate ville alteri quam majori nostro ad censivam dare voluerimus cui nobis placuerit dare poterimus memorato majore nostro nec alio contradicere valente Hujus rei testes sunt Symon supprior Petrus camerarius Joszo sacrista Xristiano majore Sancti Dyonisii Ansoldo de Nuiliaco Evrardo Symone filio Hunoldi Fulcone Alberico