Charter Document - 04900564

Charter Document - 04900564


Charter Number: 04900564
Cartulary Title: Recueil de chartes et documents de Saint-Martin-des-Champs [Paris]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Papal
Charter Type(s): Mandate
Date: 1199
Date type: Internal, Papal
Resource Link(s): Cartulaires d'Île-de-France

Charter:

Innocentius episcopus servus servorum Dei dilectis filiis Priori Sancti Martini de Campis M[auricio] archidiacono Parisiensi et magistro Jouinoa scolarum Aureliani salutem et apostolicam benedictionem Ex parte dilectarum in Christo filiarum Abbatisse et sororum Montismartyrum querelam accepimus quod Hubertus dec Pomponio Gilo de Wirmes et eorum uxores et quidam alii tam clerici quam laici quos exprimente nominatim ecclesiam suam super quibusdam terris arabilibus decimis vineis et aliis rebus contra justiciam plurimum vexare intendunt Quia vero quanto fragilioris condicionisf existunt tanto magis eis in suis sumus peticionibus debitores discrecioni vestre per apostolica scripta mandamus quatenus partibus convocatis audiatis hinc inde proposita et causam inter eos appellatione remota mediante justicia terminetis facientes quomodo decreveritis per censuram ecclesiasticam firmiter observari Testes autem qui nominati fuerint si se gratia odio vel timore subtraxerint quominus testimonium perhibeant veritati vosi ad id per censuram ecclesiasticam appellatione postposita compellatis nullis litteris veritati et justicie prejudici antibus a Sede Apostolica impetratis Quod si omnes hiis exequendis nequiveritis interesse duo vestrum ea nichilominus exequantur Datum Laterani vii idus julii pontificatus nostri anno secundo