Charter Document - 04900563

Charter Document - 04900563


Charter Number: 04900563
Cartulary Title: Recueil de chartes et documents de Saint-Martin-des-Champs [Paris]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1198
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Petrus divina patientia Atrebatensis ecclesie minister humilis omnibus ad quos presentes littere pervenerint salutem in Domino Noverit universitas vestra quod Johannes de Embrina totum redditum quem habebat in ecclesia de Pas qui fuit Willelmi de Pas canonici nostri Atrebatensis in manu nostra spontaneus resignavit et nos ad ipsius peticionem Priorem de Pas de eodem redditu investivimus a supradicto J sacramentum recipientes quod ipse de cetero vel per se vel per alium contra ecclesiam Sancti Martini de Campis vel ecclesiam de Pas super eodem redditu aliquam questionem non moveret nec eas in aliquo molestaret Huic resignationi et concessioni presentes fuerunt Radulfus archidiaconus Atrebatensis magister Willelmus Evradus Bartholomeus canonici nostri Atrebaienses Johannes decanus de Pas Johannes presbiter canonicus regularis de Mariolo Johannes Chauderuns miles Actum apud Mareolum anno Incarnationis Domini MCXC octavo mense aprilis