Charter Document - 04900561

Charter Document - 04900561


Charter Number: 04900561
Cartulary Title: Recueil de chartes et documents de Saint-Martin-des-Champs [Paris]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1198
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Ego Gaufredus Dei gratia Silvanectensis episcopus Noverint t p q f quod Willelmus filius Roberti Clunet vendidit Priori de Monciaco et monachis ibidem Deo servientibus pro l libris Parisiensis monete quasdam terras apud Ostiz que sunt de campi partagio ipsorum monachorum scilicet terram que fuit Galteri de Monrabuil et terram que vocatur Campus Rohes et terram des Granz Buissons et arpennum Galteri Ruffi Nos itaque paci ecclesie super hoc providentes fidem accepimus a predicto Willelmo et a domno Hugone Choisel marito matris ejusdem Willelmi quod hanc venditionem facerent firmiter teneri ab uxoribus suis Quod ut ratum Actum anno Verbi incarnati MCXCVIII