Charter Document - 04900560

Charter Document - 04900560


Charter Number: 04900560
Cartulary Title: Recueil de chartes et documents de Saint-Martin-des-Champs [Paris]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1198
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Cartulaires d'Île-de-France

Charter:

Ego Gaufridus Dei gracia Silvanectensis episcopus Noverint tam presentes quam futuri quod Radulfus de Fonte et Aalis uxor ejus in presentia nostre constituti totam decimam suam magnam tam in terris jam cultis quam in novalibus faciendis et minutam quam apud Fontem et apud Vineolum habebant ecclesie Nicholai nomine elemosine in perpetuum possidendam dederunt et hoc ipsum factum est assensu et voluntate Josberti Choisel de cujus feodo erat predicta decima et Hersendis uxoris sue Hujus autem beneficii Prior et monachi jam dicte ecclesie non ingrati redditus hospitum suorum de propriis masuris quas habebant apud Fontem sibi retenta tota justicia predictis Radulfo et Aalis quamdiu ipsi vivent habendos concesserunt ita quod post utriusque mortem hospites illi cum redditibus ex integro ad prenominatam ecclesiam redibunt Quod ut ratum et inconcussum habeatur ad preces eorum presentem cartulam exinde fecimus sigilli nostri impressione roboratam Actum hoc ab Incarnatione Domini anno millesimo centesimo nonagesimo octavo