Charter Document - 04900555

Charter Document - 04900555


Charter Number: 04900555
Cartulary Title: Recueil de chartes et documents de Saint-Martin-des-Champs [Paris]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Exemption
Date: 1197 - 1198
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Ego frater Robertus prior Sancti Martini de Campis et conventus universis notum facimus quod homines nostros de Pentino ab omni exactione et tallia sive pro conducendis famulis in exercitu regio sive pro qualibet alia re et etiam de necessitate eundi in exercitum nisi Xristianitatis justicia universitatem aliam ire compulerit omnino liberamus et absolvimus Ceterum terras nostras ejusdem ville quas ipsi tenebant ad campipartem ad censum ponimus remota penitus campiparte singulos vid arpennos pro octo denariis censualibus in festo Sti Remigii annuatim solvendis Pro decima vero earumdem terrarum conservanda hanc interponimus conditionem quod sine licentia famuli nostri qui decimam custodiet predicti homines quicumque terras illas tenebunt segetem suam ducere non poterunt Si autem novas masuras in predicta terra edificari contigerit in prenominata erunt libertate et communitate antiquarum masurarum Hanc igitur libertatem eisdem hominibus nostris concedimus salvis redditibus aliis qui ab antiquo ad nos pertinere dinoscuntur Quod ut ratum [] Actum hoc anno [ab] Incarnatione Domini MC nonagesimo septimo