Charter Document - 04900554

Charter Document - 04900554


Charter Number: 04900554
Cartulary Title: Recueil de chartes et documents de Saint-Martin-des-Champs [Paris]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1191 - 1197
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Ego G[aufridus] Dei gratia Silvanectensis episcopus Noverint qui presentes litteras viderint quod cum causa que inter presbiterum Sancti Martini de Strata ex una parte et presbiterum de Pentin ex altera super quibusdam parrochianis verteretur a domino Celestino Papa tercio nobis fuisset commissa idem presbiteri per longam altercationem in arbitros compromiserunt scilicet Hugonem abbatem Sancti Dionisii et Robertum priorem Sancti Martini de Campis de quorum patronatu parrochie ipsorum erant et fide interposita firmaverunt presbiteri quod quicquid arbitri de eadem querela per arbitrium vel compositionem facerent ipsi imperpetuum ratum haberent Arbitri igitur sicut ab eis postmodum accepimus consilio et auxilio magistri Petri cantoris Parisiensis et aliorum qui presentes aderant inter ipsos presbiteros composuerunt et nos compositionem ab eis factam sicut in carta quam de eadem fecerunt continetur ratam habuimus et auctoritate presentis scripti confirmavimus