Charter Document - 04900552
Charter Number: | 04900552 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil de chartes et documents de Saint-Martin-des-Champs [Paris] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1196 - 1197 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
Cartulaires d'Île-de-France |
Charter:
Ego Hugo comes de Sancto Paulo notum facio t p q f controversiam aliquam diu inter me et Priorem de Ligniaco habitam super capella mea de Feverenc in hunc modum esse decisam siquidem ego de assensu comitisse Ioles uxoris mee pro commutatione oblationum predicte capelle predicto Priori x sol assignavi de censu de Feverenc in festo Sti Remigii singulis annis persolvendos Ut autem hoc ratum sit et firmum sigillo meo presentem paginam confirmavi Actum anno Domini MCXCVI Datum apud Feverenc per manum magistri Roberti cancellarii mei