Charter Document - 04900551

Charter Document - 04900551


Charter Number: 04900551
Cartulary Title: Recueil de chartes et documents de Saint-Martin-des-Champs [Paris]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Renunciation
Date: 1196 - 1197
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Noverint presentes et posteri quod inter monachos de Gornaio et sanctimoniales de Cala quedam controversia habebatur que hoc modo sopita est Quedam possessiones in elemosina date fuerant monachis que ecclesie de Cala censum solvere tenebantur Cum igitur sanctimoniales ad vendendas hujusmodi possessiones monachos compellerent et ipsi hoc non esse [a]equum contenderent pacis intuitu ex utraque parte statutum est ut monachi censum duplicarent de omnibus his que usque ad presens tempus tenuerant De ceteris vero que deinceps adquiesituri sunt vendentes vel retinentes in voluntate sanctimonialium erit Hujus rei testes sunt Petrus Morpain Drogo Roole Guarinus de Villeflois et Balduinus filius ejus Gillebertus prepositus Odo Frontin Petrus Ropiaus Gaufredus Roole Hubertus de Pinu Ebradus de Croe Robertus de Vileflois Petrus de Porta Matheus Torquetin Bernoldus Benomin