Charter Document - 04900550

Charter Document - 04900550


Charter Number: 04900550
Cartulary Title: Recueil de chartes et documents de Saint-Martin-des-Champs [Paris]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Papal
Charter Type(s): Mandate
Date: 1196
Date type: Internal, Calendar, Papal
Resource Link(s): Cartulaires d'Île-de-France

Charter:

Celestinus episcopus servus servorum Dei venerabili fratri Atrebatensi episcopo et dilectis filiis [] abbati Sancti Victoris et [] priori Sancti Martini de Campis Parisiensis salutem et apostolicam benedictionem Cum homines simus et humanitatis lege detenti non debet nobis videri mirabile si quem aliquando scrupulum contingat in nostris actibus secundum id quod humanum est apparere Cum enim olim dilectus filius Martinus presbiter Calensis ecclesie nuntius ad presentiam nostram accessisset et quoddam nobis ex parte ejusdem ecclesie exhibuisset autenticum quorumdam prudentum virorum sigillis et testimonio consignatum quo Calensis ecclesia a juridictione Parisiensis ecclesie se asserebat exemptam nos eidem scripto omnimodam fidem adhibentes eidem nuntio super exemptione jamdicta munitionis nostre litteras duximus concedendas Procedente vero tempore cum nuntius memoratus super eodem negocio conaretur a nobis privilegium impetrare ecclesia Parisiensis id in suum prejudicium attemptatum agnoscens dilectum filium magistrum Thomam ad agendum pro se ad Sedem Apostolicam destinavit Nuntiis igitur utriusque ecclesie in nostra presencia constitutis dilectos filios B titulo Sancte Marie Transtiberim presbiterum et G[regorium] Sancte Marie in Porticu diaconum cardinales concessimus auditores In quorum presentia cum inter ipsos fuisset aliquandiu disceptatum memoratus magister Thomas per felicis recordationis Innocentii [II] Eugenii [III] Alexandri [III] et aliorum plurium Romanorum Pontificum privilegia per benedictionem insuper abbatisse et virginum consecrationes a Parisiensi episcopo factas Calensem ecclesiam Parisiensi ecclesie subjectionem debere constanter a nobis proponens et a triginta annis vel quadraginta continue eidem episcopo et archidiaconis et predecessoribus ejus in obedientia et procurationibus tempore visitationis et aliis temporalibus respondisse quoddam nobis attulit instrumentum dilectorum filiorum H[ugonis Sancti] Dionisi et R[oberti] Sancti Germani Parisiensis abbatum sigillis et testimonio roboratum ex cujus tenore didicimus quod cum venerabiles fratres nostri [Theobaldus] Ambianensis et [Stephanus] Tornacensis episcopi et idem abbates cause supradicte que inter Parisiensem et Calensem ecclesias vertebatur ex compromisso cognitores existerent receptis utriusque ecclesie litteris et pena quingentorum librarum de observatione arbitrii hinc inde imposita prestita etiam super hoc etiam ab eadem abbatissa fidei cautione tam ipsa quam conventu suo proclamantibus in exemptionem et libertatem quorumdam privilegiorum obtentu sibi a quibusdam episcopis Parisiensibus indultorum idem episcopi et abbates auditis allegationibus autenticis diligenter inspectis audita etiam abbatisse confessione in jure videlicet quod benedictionis munus a Parisiensi episcopo recepisset professione etiam manu propria scripta et super altare posita Parisiensi ecclesie subjectionem et obedientiam promisisset habito de pace tractatu cum non posset modus compositionis occurrere communicato prudentum virorum consilio super questione jam dicta Calensem ecclesiam condemnarunt Et cum hoc ad audientiam karissimi in Xristo filii illustris regis Francorum ab abbatissa appellatum fuisset idem appellationi minime deferentes eo quod jura non sinunt ab arbitris appellare pronuntiaverunt ipsam Calensem ecclesiam nulla ab aliis abbatiis libertatis prerogativa differre que auctoritate privilegiorum Apostolice sedis Parisiensi ecclesie sunt subjecte Quia vero abbatissa sepedicta religionem juramenti contempnere non formidans eidem sententie parere contempnit Discretioni vestre per Apostolica scripta mandamus quatenus si premissis veritas suffragatur litteris exemptionis sive executoriis vel indulgentiis a predictis abbatissa et conventu a nobis obtentis appellatione quoque ad memoratum regem interposita nequaquam obstantibus sublato cujuslibet contradictionis et appellationis obstaculo per censuram ecclesiasticam memoratam Calensem ecclesiam Parisiensi tanquam matrici ecclesie faciatis esse subjectam Si vero aliter res se habuerit partibus ad vestram presentiam convocatis audiatis que hinc inde duxerint proponenda et causam ipsam appellatione remota fine canonico terminetis et faciatis quod decreveritis per censuram ecclesiasticam a partibus observari Quod si omnes hiis exequendis nequiveritis interesse duo vestrum nihilominus ea exequantur Datum Laterani ix kal decembris pontificatus nostri anno vi