Charter Document - 04900547

Charter Document - 04900547


Charter Number: 04900547
Cartulary Title: Recueil de chartes et documents de Saint-Martin-des-Champs [Paris]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Testimony
Date: 1196
Date type: Assigned
Resource Link(s): Cartulaires d'Île-de-France

Charter:

Iste sunt attestationes Sti Martini de Campis et Sti Petri de Pontisara contra canonicos Sti Dionisii de Passu Testes ex parte Sti Martini Bartholomeus sacerdos de Pleseio juratus dixit Quod decime de quibus est contentio sunt infra limites de parrochia de Pleseio que quondam fuit capella de Fonteneio modo est mater ecclesia et pertinet ad donationem Episcopi et idem sacerdos qui eam modo habet recepit eam ab Episcopo non per presentationem Prioris Sancti Martini factam archidiacono vel episcopo et numquam vidit quod aliqua persona vel ecclesia possederit illas decimas nisi ecclesia Sti Dionisii de Passu Audivit etiam dici a multis et ab ipso Domino de cujus feodo sunt iste decime monachos Sti Petri de Pontisara longo tempore pacifice terciam partem decime possessisse et quidam Milo clericus frater Domini feodi illius occupavit totam decimam novalium illius decimationis suo tempore excultorum et illam quam tenuit dictus Milo canonicis Sti Dionisii de Passu vendidit Herveus juratus dixit idem et addidit quod donatio ecclesie de Pleseio pertinet ad monachos Sti Martini Gaufredus de Pleseio juratus dixit idem de venditione facta a Milone quod Sacerdos hoc excepto quod iste dixit se vidisse et Sacerdos audivisse ab aliis de donatione ecclesie de Pleseio facta ab Episcopo Hugo de Barra juratus dixit idem quod Gaufredus dixit quod nunquam vidit controversiam fieri super decimam istam ab aliquo Robertus juratus addidit quod decime novalium ante tempus Milonis erant Sti Petri et Sti Martini Hoc etiam dicunt multi alii excepto quod de donatione ecclesie nullus scit requisiti quidem de tempore dicunt se nil certum scire duo vero illorum quod circa xxti annos primo Milo postea canonici Sti Dionisii Vitalis sacerdos juratus dicit quod eadem est ecclesia cum villa de Fonteneio et decimis item dicit quod eadem decima extendit se extra novalia de quibus est contentio dicit etiam quod medio tempore Milo clericus vendidit eam canonicis de Passu Testes pro priore Sti Martini Matheus juratus dixit quod Milo clericus frater G[uidonis] militis tenuit quandam partem decime novalium illius territorii que solebat esse infra metas parrochie de Fonteneio tempore aliquanto deinde vendidit eam canonicis Sancti Dyonisii Alia pars novalium sequebatur magnam decimam quocumque eam possidentes vellent deferre et multo tempore monachi de Sancto Petro de Pontisara et Sancti Martini eam pacifice possederunt et adhuc possident Requisitus in cujus parrochie territorio nunc sit sita pars illius decime novalium dixit quod in parrochia de Pleseio que tunc temporis erat capella de Pleseio que nunc est ecclesia baptimalis per se tamen non habet decimationem De jure et venditione illius decime quam Milo habuit idem dicit quod alii supradicti decimam illam novalium tenuit Milo duobus annis Omnes dicunt quod in eodem feodo capiuntur omnes iste decime et quod Beatus Martinus duas partes tercie partis decime et quidam Milo terciam partem tercie partis Monachi de Pontisara aliam terciam partem habent Item Guido de Vallegrignosa aliam terciam partem Girardus juratus dixit quod vidit domnum Milonem fratrem Guidonis possidentem decimam istam et quod ecclesia de Pleseio fuit capella de Fonteneio et adhuc in recognitione hujus rei solvit annuatim ecclesie de Fonteneio unum sextarium bladi Dixit etiam quod tota decimatio tam de Fonteneio quam de Pleseio pertinet ab antiquo ad ecclesias Sti Martini de Campis et Sti Petri de Pontisara Hugo major juratus dixit idem Testes canonicorum Guido juratus dixit quod domnus Milo frater suus accessit ad eum et dixit ei quod domnus Episcopus dederat ei decimam illam de qua est contentio que erat de novalibus de Pleseio et eam pacifice possedit diu et postea Parisius domnus Milo venit ad Episcopum ipso presente et dixit ei Ego reddo Vobis istam decimam quam Vos dederatis mihi Et domnus Episcopus respondit ei Modo benefecistis Et vocatis canonicis de Passu dixit eis Ego investio vos de decima ista Et investivit eos Petrus sacerdos juratus dixit quod Milo tenuit decimam de qua est querela et consilio prudentium virorum didicit quod jure hereditario non liceret tenere decimam Ipse autem jure hereditario tenebat eam et deposuit in manu M[aurich] quondam episconi Parisiensis et per manum Episcopi concessit eam canonicis Sti Dyonisii ita quod episcopus ex consensu Milonis et aliorum eos inde investivit habuit autem dictus Milo a predictis canonicis xlv libras paris in caritatis intuitu Postea vero contigit quod Gazo nepos ejusdem Milonis factus est miles qui voluit dictam decimam jure hereditario ad se revocare et sesivit eam et absportavit bladum valens circiter l solidos et tunc excommunavit eum M[auricius] episcopus Canonici autem pro bono pacis et pro quitatione illius decime et ut eam illis guarantiret dederunt dicto Gazoni centum solidos et quitaverunt dictum bladum et tenuerunt xxti duos annos pacifice sine omni contradictione et vexatione alicujus Utrum pertineat decima ista ad magnam decimam dixit se nescire Paganus sacerdos de Yvriaco juratus dixit quod tempore suo tenuit ecclesia Sti Dionisii decimam istam de qua est contentio sine contradictione facta ab ecclesiastica persona Symon sacerdos juratus dixit quod ix annis fuit canonicus Sancti Dyonisii et quod tempore suo tenuit jam dictam decimam ecclesia Sti Dyonisii quiete et pacifice sine omni contradictione et vexatione Guido sacerdos juratus dixit quod a ix annis et supra ex quo canonicus fuit tenuit ecclesia illa decimam illam pacifice sine vexatione vel reclamatione alicujus ecclesie vel ecclesiastice persone Walterius sacerdos juratus dixit idem et adjecit quod ipse decimam illam collegit duobus annis ad usum canonicorum Dicit etiam quod ecclesie de Pleseio est mater ecclesia et quod est de donatione episcopi Parisiensis et quod Prior Sancti Martini non habet in ea presentationem capella et quod Prior de Pontisara habet terciam partem decime de Fonteneio et dominus Guido de Vallegrignosa aliam terciam et Prior Sancti Martini duas partes tercie A prior Vallis Serene dixit idem quod Petrus Iste sunt allegationes pro eadem causa In primis dicimus pro ecclesia Sancti Martini et Sancti Petri de Pontisara super decimis novalium sicut petitum est et quidem pro eis proponimus mixtim sicut hactenus actum est inter partes utroque judicio et probatum dicentes quod ecclesia Sancti Martini et Sancti Petri quondam fuerunt in possessione ita Matheus et alii testes nostri dicunt quod Sanctus Petrus de Pontisara et Sanctus Martinus istas decimas de quibus agitur multo tempore pacifice possederunt Sic ergo si invenimur in possessione adhuc sicut et ipsi testes dixerunt debet adversa pars condempnari ut nos non molestet vel si in possessione nos esse non apparet debemus restitui ad eam cum nihil appareat quare medio tempore ea simus spoliati immo hoc salvo constare videtur per dicta testium quod canonici de Passu non legitime intraverunt sed occuparunt propria auctoritate vel causam habent ab eo qui hoc fecit scilicet a Milone clerico in cujus facto tria vitia fuerunt Primum quia propria auctoritate intravit Ista sunt capitula privilegiorum Sancti Martini et Sancti Petri de Pontisara in hac causa introducta Lucius III Roberto priori Sancti Martini [] Ecclesiam de Fonteneio cum duabus partibus tertie partis majoris decime et minoris Ea propter ego Mauritius Dei gratia Parisiorum episcopus Monachos Sancti Martini de Campis [] concedimus eis ecclesiam de Fonteneio cum duabus partibus tercie partis majoris decime et minoris Actum MCLXXV episcopatus nostri anno xv In Francia in eodem episcopatu cellam Sancti Petri de Pontisara cellam Sancti Martini de Warenna cum ecclesiis omnibus decimis et pertinentiis suis In episcopatu Laudanensi ecclesiam Sancte Marie Magdalene de Golchina cum omnibus ecclesiis villis decimis possessionibus ad predictas ecclesias et Beccense monasterium jure pertinentibus Primum est Lucii II et Eugenius postea confirmat primum privilegium Ex his namque probi potest quod predicte Ecclesie decimas tam predictas quam alias jure percipere potuerunt et ideo eas petere possunt non obstante quod monasteria sint immo jam nunc ad hoc faciente pro eis