Charter Document - 04900543

Charter Document - 04900543


Charter Number: 04900543
Cartulary Title: Recueil de chartes et documents de Saint-Martin-des-Champs [Paris]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1167 - 1176
Date type: Assigned
Resource Link(s): Cartulaires d'Île-de-France

Charter:

In nomine Patris et Filii et Spiritus sancti Ego Moritius Dei gratia Parisiensis episcopus notum facio t p q f quod querela fuerat inter monachos de Gornaio et dominum Guillelmum de Garlanda super usu nemoris de Russiaco pro eo quod monachi nemus illud ad granchias suas deferebant partis autem utriusque consensu concu[r]rentes in concordiam dominus Guillelmus de Garlanda usum nemoris de Russiaco monachis memoratis et hospitibus eorum apud Russiacum constitutis concessit in hunc tenorem ut liceat ipsis nemus ipsum ad quecumque loca voluerint in usus proprios deferre in septem solidis census in terra de Broilo Preterea in nemore de Mineria quod Comitissa monachis eisdem evellendum et in agricultura redigendum dedit ac certis limitibus assignavit idem Guillelmus terciam partem ad suum jus pertinens ipsis ad excolendum concessit Ut autem hec concessio inconcussam et inviolabilem obtineat firmitatem ipsam postulatione et rogatu ejusdem Guillelmi presentis scripti testimonio et sigilli nostri impressione cum testium subnotatione firmavimus Hii sunt testes Guermundus archidiaconus Galterius capellanus Ansellus magister Ma[uricius] Gaudefredus Marcellus Sancte Marie canonici Thomas Jo[h]annes Matheus