Charter Document - 04900539
Charter Number: | 04900539 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil de chartes et documents de Saint-Martin-des-Champs [Paris] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Concession |
Date: | 1195 - 1196 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
Cartulaires d'Île-de-France |
Charter:
Ego Hugo Dei gracia Beati Vincentii Silvanectensis abbas totusque ejusdem loci conventus universis t p q f notum fieri volumus quod quidquid in decima de Braio tam in dominio quam in possessione de dono et elemosina Willelmi militis de Gonessa per manum Gaufredi Silvanectensis episcopi habebamus Priori et fratribus Ecclesie Sti Nicholai de Aciaco et per eos eidem ecclesie in perpetuum habendum sub annua et certa pensione concessimus et dedimus ita videlicet quod singulis annis septem modios bladi ad minus mediet arii et tres modios avene ad mensuram capituli Beate Marie Silvanectensis usque ad festum Omnium Sanctorum in granchia sua apud Braium de eadem decima reddere tenebuntur Nos vero quantum ad partem nostram sextam videlicet pertinet et jus et ratio dictaverit ecclesie garandiam omnimodis portabimus Ad majorem igitur hujus facti evidentiam et firmitatem presentem cartam eis exinde fecimus sigilli nostri et capituli testimonio roboratam Actum anno Dominice Incarnationis MCLXXXXV