Charter Document - 04900535

Charter Document - 04900535


Charter Number: 04900535
Cartulary Title: Recueil de chartes et documents de Saint-Martin-des-Champs [Paris]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement
Date: 1193 - 1194
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Cartulaires d'Île-de-France

Charter:

Ego frater Robertus prior Sancti Martini de Campis totusque ejusdem ecclesie humilis conventus notum fieri volumus t f q p quod prebendam quam habemus in ecclesia Beate Genovefe de Monte quam accipere solebamus apud Nannetodorum Abbas et canonici ejusdem ecclesie consensu nostro nobis assignaverunt apud Anetum in villa nostra in decima scilicet quam accepimus in pignore a domino Willelmo de Aneto ut ibi quamdiu habebimus decimam percipiamus prebendam nostram In predicto enim pignore predicti Abbas et fratres posuerunt c xl libras Parisiensis monete tali conditione quod si decima illa quandocumque a quocumque redempta fuerit prefata summa pecunie in tuto loco consensu utriusque ecclesie deponetur donec in redditus emendos consensu utriusque ecclesie collocetur ex quibus prebendam nostram percipiemus Et si contigerit perpetuo decimam illam apud nos remanere perpetuo prebendam nostram ex ea percipiemus nec amodo nobis poterit esse recursus vei ad villam in qua percipere solebamus prebendam nostram vel ad aliquam ejusdem ecclesie terram Preterea sciendum quod predicti Abbas et fratres nullatenus de cetero a nobis poterunt exigere ut pro prebenda illa aliquod divinum in ecclesia sua persolvamus officium salva spiritali societate habita inter predictas ecclesias Ita scilicet quod quandocumque contigerit alterutrius ecclesie quemcumque fratrem decedere sibi invicem nunciabunt et officium tale facient In conventu missam et unusquisque sacerdotum missam et omnium orationum participationem Quod ut ratum sit et inconcussum et inconvulsum permaneat sigilli nostri impressione fecimus confirmari Hujus rei testes sunt Ex parte nostra Johannes supprior Herbertus cantor Willelmus camerarius Willelmus sacrista monachi nostri Et ex parte canonicorum Sancte Genovefe dominus Hugo Fulredus dominus Almaricus dominus Stephanus cellerarius canonici ejusdem ecclesie Alexander prior Sancti Germani de Pratis et Clemens supprior Mauricius Parisiensis archidiaconus Gualo subcantor Renaldus canonicus Parisiensis magister Thomas Ebroinus Cambitor per cujus manum tradita est pecunia Actum anno Incarnati Verbi M centesimo XCIII