Charter Document - 04900534

Charter Document - 04900534


Charter Number: 04900534
Cartulary Title: Recueil de chartes et documents de Saint-Martin-des-Champs [Paris]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Exchange
Date: 1193 - 1194
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

J[ohannes] Sancte Genovefe dictus abbas totusque ejusdem ecclesie humilis conventus notum facere volumus quod prebendam quam monachi Sancti Martini de Campis habent in ecclesia nostra quam accipere solebant apud Nannetodorum consensu et voluntate ipsorum eis assignavimus apud Anetum in villa sua in decima scilicet quam acceperant a domino Willelmo de Aneto ut ibi quamdiu habebunt decimam percipiant prebendam suam In predicto enim pignore posuimus centum quadraginta libras Parisiensis monete tali conditione quod decima illa quandocumque a quocumque redempta fuerit prefata summa peccunie in tuto loco consensu utriusque ecclesie deponetur donec in redditus emendos consensu utriusque ecclesie collocetur ex quibus prebendam suam ex ea percipient nec amodo poterit eis esse recursus vel ad villam nostram in qua percipere solebant prebendam suam vel ad aliquam ecclesie nostre terram Preterea sciendum quod nullatenus ab eis de cetero poterimus exigere ut pro prebenda illa aliquod divinum in ecclesia nostra persolvant officium salva speciali societate habita inter predictas ecclesias scilicet quod quandocumque contigerit alterutriusque ecclesie quemcunque fratrem decedere sibi invicem nuntiabunt et officium tale facient in conventu missam et unusquisque sacerdotum missam et omnium orationum participationem Quod ut ratum et inconvulsum permaneat sigilli nostri impressione fecimus confirmari fratrumque nostrorum nomina subtus annotantes Signum Willelmi prioris S Guidonis subprioris S Stephani et Johannis presbiterorum S Stephani et Richardi diaconorum S Petri et Girardi subdiaconorum Actum anno Incarnati Verbi MCXCIII