Charter Document - 04900530

Charter Document - 04900530


Charter Number: 04900530
Cartulary Title: Recueil de chartes et documents de Saint-Martin-des-Champs [Paris]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1193
Date type: Assigned
Resource Link(s): Cartulaires d'Île-de-France

Charter:

Ego Matheus comes Bellimontis universis notum fieri volo t p q f quod Philippus frater meus de voluntate et assensu meo et Johannis fratris mei pro remedio anime sue et mee patris mei quoque Mathei et matris mee Mathildis et Johannis fratris mei et Mathei fratris mei et sororum mearum quarum utraque dicta fuit Aelidis et omnium antecessorum et successorum suorum dedit in perpetuam elemosinam monacho de Corcellis vi minas bladi in granchia Bereglisie singulis annis accipiendum ad anniversarium suum singulis annis faciendum Quoniam autem hanc elemosinam de consensu meo et Johannis fratris mei singulis annis in perpetuum faciendam constituit ego Matheus comes [de] Bellomonte eam ratam haberi volens sigilli tam mei quam sui impressione feci communiri []