Charter Document - 04900522

Charter Document - 04900522


Charter Number: 04900522
Cartulary Title: Recueil de chartes et documents de Saint-Martin-des-Champs [Paris]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1179 - 1192
Date type: Assigned
Resource Link(s): Cartulaires d'Île-de-France

Charter:

Ego Symon Dei gratia Meldensis episcopus notum facimus t p q f quod Albertus de Divite Burgo ecclesie de Mauregart dedit se et totum feodum quod tenebat a domino Raynaldo de Pompona scilicet terram arabilem in territorio de Monciaco sitam censum mansuram unam pratum Dominus vero Raynaldus de Pompona feodum illud integrum ecclesie jamdicte concessit et propter hoc ab ipsa ecclesia decem libras accepit et uxor ejus xv solidos Postmodum domnus Johannes filius ejusdem Raynaldi quorumdam instinctu donationem patris irritam facere cupiens predictum feodum sibi violenter usurpavit sed postremo bonorum virorum sano consilio adquiescens supra donatione patris testium idoneorum probationes accepit et sic illud feodum ecclesie supradicte absque ulla retentione assensu conjugis sue concessit in hunc modum Idem feodum in manu nostra refutavit nos autem super ipso feodo rogatu ipsius Johannis eandem ecclesiam investivimus Preterea idem Johannes data fide in presentia nostra fiduciavit se super hoc feodo garantiam jure laturum quantum ad feodum ipsum pertinet Quod ut ratum et inconcussum permaneat scripto presenti et sigilli nostri impressione et testium subnotatione confirmavimus Hii sunt testes Roricus archidiaconus Adam Hubertus Garnerius clerici episcopi Paganus decanus de Malles Radulfus de Willenehl Gaufredus Fuisnes Johannes de Messi Galterus de Montegier