Charter Document - 04900521
Charter Number: | 04900521 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil de chartes et documents de Saint-Martin-des-Champs [Paris] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Settlement |
Date: | 1183 - 1192 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
Cartulaires d'Île-de-France |
Charter:
Ego Mauricius Dei gratia Parisiensis episcopus notum facio tam p quam f contentionem fuisse inter hospitalem Sancti Martin de Campis et Galerannum li Viatre et filium ejus Galerannum super pressura vinearum de tota terra Archerii de Cauda que in presentia nostra utriusque partis assensu hoc modo sopita est Galerannus li Viatre et Ga filius ejus et omnes filii ejus quicquid in ipsa pressura vinearum sui juris esse asserebant ecclesie Sti Martini de Campis in perpetuam elemosinam acceptis proinde septem libris de beneficiis ejusdem ecclesie liberum et quietum concesserunt Preterea quatuor solidatas census et viii denariorum dederunt jam dicte ecclesie quas homines de pressura quam tenent annuatim hospitali solvere debent Simon vero li Viatre et Nicholaus filius ejus ad quorum feodum hec omnia pertinebant huic donationi assenserunt ita quod ipsum feodum in manus nostras reddiderunt et Nos ecclesiam Sancti Martini ex parte eorum satiavimus Quod ut ratum et inconcussum permaneat sigilli nostri impressione cum testium subnotatione corroborari fecimus Hii sunt testes Mauricius archidiaconus Gerardus archidiaconus magister Coco Ex parte monachorum Avoristus sacrista Richerius hospitalis Ex parte militum Ferricus de Hissi Odo de Sancto Mederico Rogerius Furnerius Gillo de Clamard