Charter Document - 04900520
Charter Number: | 04900520 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil de chartes et documents de Saint-Martin-des-Champs [Paris] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1190 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
Embedded Document |
Charter:
Omnibus t p q f in Xristo fidelibus in perpetuum Obliviosa memoria et calumpniosa malitia duo sunt mala apud homines Ea propter adversus eorum permitiem summa cum providentia inventa sunt remedia litterarum Quod enim litteris tenacibus annotatur et presentium memorie colligatur et ad futurorum noticiam transmittitur et adversus calumpnias committitur Inde est quod ego Robertus prior Sancti Martini de Campis et conventus noster stilo memorie commendare decrevimus quod super exactione decimarum parrochie Sancti Hylarii de Frevens inter nos et monachos Caricampi diu contentio extitisset tandem [] de assensu nostro et monachorum Caricampi convenimus videlicet quod omnem decimationem contentorum monachis Caricampi sub annuo censu in perpetuum concessimus et omne dampnum omnino remisimus Per hanc per vivarium Caricampi Prior et monachi de Ligniaco sibi et nobis querebantur illata jam dictis monachis Caricampi de concessione prioris et monachorum Leigniaci penitus indulsimus Hanc autem marcham debent exsolvere monachi Caricampi domui nostre annis singulis in festo Sti Martini de obitu tenentur Hanc compositionem apud Luceium factam scribi fecimus et sigillorum nostrorum testimonio roborari nominibus Cleophas prior de Lucheio Gerardus cellerarius Caricampi magister Guido clericus Domini Atrebatensis episcopi Radulphus miles de Rolepot Datum anno Verbi incarnati MCXCI vi idus marcii
Markups
Names Markup:
Omnibus t p q f in Xristo fidelibus in perpetuum Obliviosa memoria et calumpniosa malitia duo sunt mala apud homines Ea propter adversus eorum permitiem summa cum providentia inventa sunt remedia litterarum Quod enim litteris tenacibus annotatur et presentium memorie colligatur et ad futurorum noticiam transmittitur et adversus calumpnias committitur Inde est quod ego Robertus prior Sancti Martini de Campis et conventus noster stilo memorie commendare decrevimus quod super exactione decimarum parrochie Sancti Hylarii de Frevens inter nos et monachos Caricampi diu contentio extitisset tandem []embed de assensu nostro et monachorum Caricampi convenimus videlicet quod omnem decimationem contentorum monachis Caricampi sub annuo censu in perpetuum concessimus et omne dampnum omnino remisimus Per hanc per vivarium Caricampi Prior et monachi de Ligniaco sibi et nobis querebantur illata jam dictis monachis Caricampi de concessione prioris et monachorum Leigniaci penitus indulsimus Hanc autem marcham debent exsolvere monachi Caricampi domui nostre annis singulis in festo Sti Martini de obitu tenentur Hanc compositionem apud Luceium factam scribi fecimus et sigillorum nostrorum testimonio roborari nominibus Cleophas prior de Lucheio Gerardus cellerarius Caricampi magister Guido clericus Domini Atrebatensis episcopi Radulphus miles de Rolepot Datum anno Verbi incarnati MCXCI vi idus marcii