Charter Document - 04900518
Charter Number: | 04900518 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil de chartes et documents de Saint-Martin-des-Champs [Paris] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1191 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Ego Matildis filia domini Willelmi de Garlanda et Idonee uxoris sue et uxor domini Mathei de Montemorenciaco universis fidelibus notum facio quod ecclesie Beate Marie de Gornaio pro remedio anime prefati Willelmi patris mei in furno qui est apud Parisius in Viaria quam ipse mihi in matrimonium meum dedit annuatim ibi habendos in crastino Nativitatis Dominice libere et quiete xx solidos dedi Die autem quo domini W[illelmi] anniversarium celebrabitur Supprior qui istorum nummorum constituitur generale faciet sicut voluerit conventus fratribus ibidem Deo serventibus quod vero residuum fuerit de xx solidis ad quoscumque usus conventus voluerit reservabitur Hujus rei testes Robertus et Theobaldus fratres predicte Matildis Adam capellanus Bocardus et Bartholomeus Alermus Petrus tunc temporis prior Bartholomeus supprior Johannes de Cumbellis Willelmus de Monterel et alii fratres Et ut istud ratum habeatur sigilli mei auctoritate signatur