Charter Document - 04900517

Charter Document - 04900517


Charter Number: 04900517
Cartulary Title: Recueil de chartes et documents de Saint-Martin-des-Champs [Paris]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1191
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Willermus Dei gratia Remorum archiepiscopus Sancte Romane Ecclesie titulo Sancte Sabine cardinalis universis sancte matris Ecclesie filiis ad quos littere iste pervenerint salutem Notum facimus t p q f quod constituta in presencia nostra nobilis mulier Idonea vidua Willelmi de Garlandia recognovit maritum suum dum adhuc viveret errorem suum correxisse et renuntiasse omni juri et injurie quam habebat in nemore de Nusiaco et illud dedisse ecclesie Beati Martini de Campis perpetuo possidendum assensu ipsius et filiorum suorum Quia vero primogenitus eorum absens erat peregre profectus predictus Willelmus fide jussores interposuit quod filius ejus dum a peregrinatione rediret elemosinam parentum suorum et fratrum suorum laudaret et assensum gratulanter apponeret Nos igitur elemosinam sicut laudabiliter facta est et fidejussionem super laudatione filii peregre profecti approbantes et presentis scripti patrocinio communimus et sicat in predicti Guillermi scripto continetur autentico sigilli nostri auctoritate confirmamus statuentes et sub interminatione anathematis firmiter inhibentes ne quis hanc nostre confirmationis paginam audeat infringere aut ei in aliquo temere contraire salva in omnibus Apostolice Sedis auctoritate confirmamus Actum Parisius anno Dominice Incarnationis millesimo centesimo nonagesimo primo mense julio