Charter Document - 04900516

Charter Document - 04900516


Charter Number: 04900516
Cartulary Title: Recueil de chartes et documents de Saint-Martin-des-Champs [Paris]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Decree
Date: 1191
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

In nomine sancte et individue Trinitatis amen Philippus Dei gratia Francorum rex Noverint universi presentes pariter et futuri quod Willelmus de Garlanda assensu et voluntate Idonee uxoris sue et filiorum suorum Roberti et Theobaldi usuarium quod ex predecessorum suorum violenta exactione magis quam ex juris equitate in nemore de Nusiaco sibi vendicabat de errore resipiscens monachis ecclesie Bti Martini de Campis in perpetuam contulit elemosinam acceptis tamen de beneficiis et caritate ipsius ecclesie centum libris Parisiensium Totum itaque usuarium et quicquid in eodem nemore sui juris esse dicebat vel hominum suorum inter castrum de Gornaio vel extra manentium et totum usuarium quod ad pontes de Gornaio et cauceas reficiendas exigebat in presencia A[dele] regine karissime matris nostre quitum clamavit et omnino guerpivit ita quod amodo nec sibi nec alicui heredum suorum vel hominum suorum aliqua necessitate vel occasione aliquid inde accipere licebit Quia vero Willelmus primogenitus suus absens erat et peregre profectus et quia predicti Robertus et Theobaldus infra annos pubertatis erant legitimos vades et fide jussores interposuit qui ipsum Guillelmum filium ejus a peregrinatione reversum et Robertum et Theobaldum cum milites fuerint elemosinam parentum suorum laudare et concedere facient Hii sunt fide jussores fide prestita Radulfus de Buci Droco de Bri Petrus de Nuuili Balduinus de Campis Clemens d'Arraz Odo de Alnai quod si fide jussores predictos filios huic donationi adquiescere facere non poterint centum libras par ecclesie Bti Martini restituere tenentur Hoc autem voluit et concessit pred Idonea in presencia Ade clerici nostri et Andree cambellani nostri et Hugonis de Mollento et Nicholai Bocelli et Athonis de Gravia et Ebroini Cambitoris Hanc autem elemosinam ne posset in posterum infirmari predictus Willelmus sigilli sui munimine fecit roborari Quod ut ratum et inconvulsum permaneat ad utriusque partis petitionem sigilli nostri auctoritate confirmavi astantibus Andrea cambellano nostro Athone de Gravia Ebroino Cambitore Balduino Burnelli in quorum audientia carta sigillo predicti Guillelmi confirmata fuit Nos vero prepositis et baillivis nostris districte precipimus quatinus ipsi istam elemosinam et omnes mentiones legitimas sigillo nostro confirmatas illibate faciant observari belli et placiti omni occasione relegata Actum anno Incarnati Verbi MCXCI mense julii