Charter Document - 04900515
Charter Number: | 04900515 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil de chartes et documents de Saint-Martin-des-Champs [Paris] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Renunciation |
Date: | 1190 - 1191 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Noverint universi in quorum manus presens scriptum pervenerit quod ego Willelmus de Garlanda assensu et voluntate uxoris mee Idonee et filiorum meorum Roberti et Theobaldi us[u]arium quod ex predecessorum meorum violenta exactione magis quam ex juris equitate in nemore de Nusiaco mihi vendicabat de errore resipiscens monachis ecclesie Bti Martini de Campis in perpetuam contuli elemosinam acceptis tamen de beneficiis et caritate ecclesie centum libris Parisiensium Totum itaque usuarium et quicquid in eodem nemore mei juris esse dicebam sive hominum meorum intra castrum de Gornaio vel extra manentium et totum usuarium quod ad pontes de Gornaio et cauceias reficiendas exigebam in presencia Domine Regine que filii sui Philippi regis Francorum Jerosolimam profecti auctoritate freta Regni curam gerebat quitum clamavi et omnino guerpivi et ut dictum est ecclesie Sti Martini donavi Itaque amodo nec mihi nec alicui ex heredibus meis aliqua necessita te vel occasione aliquid inde accipere licebit sed prefati monachi Sti Martini de Campis totum idem nemus omni penitus excluso usuario quieto jure quietoque dominio in perpetuum possidebunt Quia vero W[illelmus] primogenitus meus oberat et peregre profectus et quia predicti Robertus et Theobaldus infra annos pubertatis erant legitimos vades et fide jussores interposui qui ipsum Guillelmum filium meum a peregrinatione reversum et Robertum et Theobaldum cum milites fuerint elemosinam parentum suorum laudare et assensum gratanter apponere facient Hii sunt qui fidejussionis pacto ecclesie Bti Martini obligantur fide prestita Radulphus de Buci Drogo de Bri Petrus de Nuulli Balduinus de Campis Clemens de Araz Odo de Alnei Et si fide jussores predictos filios meos huic donationi mee acquiescere facere non poterint centum libras Parisiensium ecclesie Bti Martini restituera tenentur Quod ne malignantium versutiis in dubium revocetur tam scripto et sigillo Domini Regis quam meo confirmari feci Hii sunt testes qui in presencia Domine Regine huic conventioni affuerunt Philippus de Chevreuse Joscelinus de Perruche Petrus de Nuulli Bernardus de Chevreuse Hii sunt etiam testes qui hujus donationis recognitioni affuerunt et ubi predicti Robertus et Theobaldus super hoc dono servando fidem dederunt et elemosinam patris sui laudaverunt et concesserunt Drogo de Bri Odo de Alneto Clemens d'Arraz Bucardus de Livri Bartholomeus de Livri