Charter Document - 04900513

Charter Document - 04900513


Charter Number: 04900513
Cartulary Title: Recueil de chartes et documents de Saint-Martin-des-Champs [Paris]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1190 - 1191
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Cartulaires d'Île-de-France

Charter:

Mauricius Dei gratia Parisiensis episcopus notum fieri volumus universis t f q p quod Adeladis uxor Reinaldi Scoti et Ancelmus filius ejus tertiam partem decime de Villeron quam jure hereditario possidebant monachi[s] Sancte Oportune de Muntiaco pro triginta libris Parisiensis monete in vadimonium tradiderunt exceptis quatuor sextariis frumenti quos in eadem decima predicti monachi de elemosina ipsius Antelmi et antecessorum ejus antea habebant Hoc autem tali modo factum est quod Antelmus vel heres ejus de martio in martium redimere ipsam decimam poterit retentis tamen ab ecclesia predictis quatuor sextariis bladi imperpetuum Hoc autem in presentia nostra apud Sanctum Victorem Parisiensem concessit et fide data garandiam portare promisit dominus Hugo Gallus de cujus feodo ipsam decimam esse asseruit Hoc etiam Antelmus et Matheus filius ejus primogenitus et Willelmus dictus Neisantfioe firmaverunt assistentibus in presentia nostra domino Johanne abbate Latiniaci et magistro Guillelmo subpriore et Harveo archipresbitero Parisiensi Item de clericis et servientibus nostris Nicholao canonico Johanne de Castris Petro d'Udevilla Thoma marescallo Actum apud Sanctum Victorem Parisiensem anno Verbi incarnati MC nonagesimo