Charter Document - 04900512

Charter Document - 04900512


Charter Number: 04900512
Cartulary Title: Recueil de chartes et documents de Saint-Martin-des-Champs [Paris]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1190 - 1191
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Ego Matheus comes Bellimontis universis notum fieri volo t p q f quod de voluntate et assensu meo Philippus frater meus et assensu Johannis fratris mei pro remedio anime sue et mee patris quoque mei Mathei et matris mee Matildis et Johannis fratris mei et Mathei fratris mei et sororum mearum quarum utraque dicta fuit Aelidis et omnium antecessorum et successorum meorum dedit in perpetuam elemosinam monachis [Sti] Leonorii de Bellimonte x solidos Parisiensium ad refectionem monachorum singulis annis in festo Bti Johannis Baptiste in censu Campaniarum accipiendum Sciendum est autem quod pro hac elemosina prefati monachi anniversarium prenominati Philippi et anniversarium matris mee uno quoque anno facient Quoniam autem hanc elemosinam de consensu meo et Johannis fratris mei singulis annis imperpetuum faciendam idem Philippus constituit ego Matheus comes Bellimontis eam ratam haberi volens sigilli tam mei quam sui impressione feci communiri []