Charter Document - 04900511

Charter Document - 04900511


Charter Number: 04900511
Cartulary Title: Recueil de chartes et documents de Saint-Martin-des-Champs [Paris]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1190 - 1191
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

In nomine Patris et Filii et Spiritus sancti Amen Ego Philippus de Bellomonte notum facio omnibus tam futurorum quam presentium quod assensu Mathei comitis de Bellomonte fratris mei et Johannis scilicet fratris mei dedi et concessi Deo et monachis ecclesie Beati Leonorii x solidos Parisiensium ad refectionem monachorum singulis annis accipiendos in festo Sancti Johannis Baptiste in censu Campaniarum Sciendum autem quod monachi ibidem Deo servientes uno quoque anno anniversarium meum et anniversarium matris mee pro hac elemosina facient [Ut autem hoc ratum et inconcussum permaneat presentem paginam sigillo meo muniri feci Actum anno ab Incarnatione Domini MCX]