Charter Document - 04900509
Charter Number: | 04900509 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil de chartes et documents de Saint-Martin-des-Champs [Paris] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Agreement |
Date: | 1183 - 1191 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
Cartulaires d'Île-de-France |
Charter:
Ego Herveus Parisiensis ecclesie decanus et totum Capitulum Beate Marie notum facimus p et f quod cum quadam discordia jampridem orta fuisset inter me et monachos Sti Martini de Campis super decima quarundam novalium in nemore quod Eschumeis dicitur noviter factarum monachi pro bono pacis v modios annone annuatim se daturos promiserunt expensis eorum in meum horreum advehendas Sed ego postea decimam novalium cujusdam alterius nemoris quod Trouseres dicitur occupavi licet utraque predictarum decimarum in decimatione monachorum et in suo parrochiagio de Eschuem sita esset Cumque a monachis obiceretur quod contra predictam opositionem venire viderer ego eos equivocatione hujus nominis Eschomeis deceptos aiebam eo quod ipsi de omnibus nemoribus qui circa castrum Escoem sunt ego vero de nemore qui proprio nomine et specialiter Eschomeis appellatur transactum fuisse dicerem Tandem igitur de prudentium virorum consilio hujusmodi ambiguitatem volens amputare tam predictos v modios quam totam aliam decimam terrarum et omnium novalium que in parrochiagio de Eschoem sunt vel deinceps fieri possunt in nemoribus ad illam parrochiam pertinentibus in capitulo Sti Martini monachis quietam dimisi et in manu Prioris guerpivi Prior vero et conventus Sti Martini terciam partem tocius decime de Escoem mihi concesserunt quandiu Parisiensem prebendam tenuero possidendam tali condicione quod ipsa decima cum ipsam dimisero integre et quiete ad ecclesiam Sti Martini revertetur Quod ne aliqua malignantium attemptatione corrumpi queat in posterum presentem cartam sigillo capituli et sigillo meo cum testium subscriptione duximus muniendam Signum Hervei decani Signum Petri precentoris S Mauricii archidiaconi S Osmundi archidiaconi S Girardi archidiaconi S Petri capellani S Stephani sacerdotis S Galonis succentoris S Michael sacerdotis S Symonis diaconi S magistri Petri diaconi S Willelmi de Sangto Dyonisio diaconi S Ade subdiaconi S Bosonis subdiaconi S Bartolomei subdiaconi S Haimerici pueri S Philippi pueri Datum per manum magistri Hilduini cancellarii