Charter Document - 04900508

Charter Document - 04900508


Charter Number: 04900508
Cartulary Title: Recueil de chartes et documents de Saint-Martin-des-Champs [Paris]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1190
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Cartulaires d'Île-de-France

Charter:

Omnibus ad quos presens scriptum [pervenerit] Mauritius divina miseratione Parisiensis episcopus salutem in Domino Noverit universitas vestra quod Johannes Cornutus assensu uxoris sue Mathildis novem denarios censuales quos habebat annuatim in vineis Sti Martini de Campis apud Meiafin sitis et pressuragium de eisdem vineis quod sui jure esse dicebat totum per manus nostre investituram ecclesie Sti Martini de Campis donavit et quietum dimisit Concessi etiam tres denarios censuales jam dicte ecclesie in prefatis vineis quos Radulfus de Aquabona ab ipso Johanne in feodum tenebat si eos adquirere posset Preterea sepe dictus Johannes ix denarios dedit censuales ipsi ecclesie Bti Martini quos habebat in arpenno vinee Walterii avunculi sui simul et pressuragium quod totum idem Walterius dedit pretaxate ecclesie Bti Martini cum ibidem monachicum habitum suscepit Quod ne tractu temporis vel malignantium versuciis in dubium revocetur presenti scripto et sigilli nostri appositione confirmavimus Actum Parisius anno Incarnationis Domini MC nonagesimo [Testibus Daniele capellano nostro Nicolao magistro Philippo Johanne de Castris canonicis Parisiensibus]