Charter Document - 04900507
Charter Number: | 04900507 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil de chartes et documents de Saint-Martin-des-Champs [Paris] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1188 - 1191 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
Cartulaires d'Île-de-France |
Charter:
Karissimis in Christo fratribus et amicis specialibus Herveo decano et capitulo Parisiensi Stephanus divina miseratione Noviomensis ecclesie minister humilis cum plenitudine salutis spirituale vinculum plene et integre dilectionis Noverit Caritas vestra quod domina Eva de Capi filia castellane Duacensis domum quam habebat in vico Beati Landrici pro sua et matris sue ac predecessorum ejus animabus sancte Domui pauperum Beate Marie Parisiensis in elemosinam conferens eam eidem Domui ut diximus conferendam in manu nostra resignavit adiciens tamen ut de eadem domo viginti solidi pro tam sui quam sue matris suorumque predecessorum seu aliorum qui predictam elemosinam sua protectione tueri studuerint celebratione anniversarii conventui Beati Martini de Campis reddantur de cetero annuatim Attendentes igitur ipsius erga prefatam Domum benigvolentiam et caritatis in posterum devotionem rogamus attencius laudantes et in spe majoris eidem Domui vestre venture commoditatis consulentes quatinus super prescriptis viginti solidis ejus acquiescatis amicabiliter voluntati