Charter Document - 04900506
| Charter Number: | 04900506 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Recueil de chartes et documents de Saint-Martin-des-Champs [Paris] |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Lay |
| Charter Type(s): | Grant |
| Date: | 1190 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Omnibus t p q f p l i ego Aleaumus de Dologio miles notum facio quod ob anime mee et parentum meorum remedium ecclesie Beati Leonorii de Bellomonte et monachis ibidem Deo servientibus in elemosinam dedi grangiam meam de Media curia et decimam et campipartem ad dictam grangiam pertinentes et omnem justiciam parvam et altam que mea erat apud Mediam curiam de Magno Ulmo in via de Chambliaco usque ultra rivum quantum mea se extendit justicia Ut autem firmum permaneat et stabile presentes litteras sigilli mei munimine dictis monachis tradidi roboratas Testes autem affuerunt Substannus de Janheio Petrus de Chaumontel Radulfus de Turre Fulco capellanus Theobaldus de Morangle Philippus de Bellomonte
