Charter Document - 04900502

Charter Document - 04900502


Charter Number: 04900502
Cartulary Title: Recueil de chartes et documents de Saint-Martin-des-Champs [Paris]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1189 - 1190
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Cartulaires d'Île-de-France

Charter:

Ego Matheus comes Bellimontis notum facio universis t p q f quod pro salute anime mee et patris mei Mathei et Matildis matris mee fratrum quoque et sororum mearum antecessorum et successorum meorum capellano meo altari Beate Marie Magdalene quod est in ecclesia Beati Leonorii apud Bellummontem deservienti dedi in perpetuam elemosinam et concessi singulis annis unum modium bladi et dimidium ad mensuram Bellimontis in molendino Chambliaci quod est juxta Sanctum Albinum ubicumque translatum fuerit ipsum molendinum si forte transferri contigerit in sollempnitate Beate Marie mense septembri percipiendos et quadraginta solidos parisiensium singulis annis in censa Asneriarum vel in censibus ejusdem ville inter festum sancti Remigii et octabas Beati Dyonisii annuatim suscipiendos et quatuor modios vini sine pressoragio tempore vindemiarum annuatim in villa Bellimontis percipiendos Quoniam autem idem capellanus quicumque fuerit capellanus meus est concessi et volui quod quociens Dominus Bellimontis apud Bellummontem erit ipse cum clerico suo procurationem in curia percipiat Quod ut ratum et firmum permaneat presentem cartam conscribi et sigilli nostri auctoritate precepi communiri Actum anno Incarnati Verbi MCLXXXIX