Charter Document - 04900501

Charter Document - 04900501


Charter Number: 04900501
Cartulary Title: Recueil de chartes et documents de Saint-Martin-des-Champs [Paris]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1188 - 1190
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Ego Isembardus Dei gratia abbas Sti Petri Fossatensis notum facio p et f quod domnus Symon de Gliseria tempore venerabilis memorie domni Theobaldi predecessoris nostri dedit ecclesie de Gornaio quandam terram pro cxx arpennis apud Oratorium villam nostra ad censum lx solidorum Procedente vero tempore cum domnus Symon predictam terram mensurari fecisset inventi sunt in eadem terra xvii arpenni preter predictos cxx Cum igitur inter ecclesiam de Gorneio et predictum Symonem super hoc controversia diu versaretur tandem in presentia nostra hoc modo pacificata est Sepedictus Symon assensu nostro concedente uxore sua Aales et liberis suis Johanne Guillelmo Philippo Hawide concessit supradicte ecclesie de Gornaio eandem terram certis limitibus designatam in perpetuum possidendam scilicet cxx et xvii arpennos ad censum lxviii solidorum et vi denariorum dominica prima post festum sancti Remigii apud Oratorium annuatim reddendorum de tali moneta qualis curret in eadem villa In predicta autem villa domnus Symon preter censum designatum nichil sibi aut heredibus suis retinuit neque justiciam neque revement neque vendiciones neque aliam exactionem Si vero predictus census statuto termino solutus non fuerit ecclesia de Gorneio per plenam legem emendabit Hanc conventionem concesserunt Hugo Briardus qui ipsam terram tenebat de me et Josbertus Briardus qui eam tenebat de predicto Hugone