Charter Document - 04900500

Charter Document - 04900500


Charter Number: 04900500
Cartulary Title: Recueil de chartes et documents de Saint-Martin-des-Champs [Paris]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Receipt
Date: 1188 - 1190
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Notum sit presentibus et futuris Simonem priorem et monachos Beate Marie de Gornaio recepisse a Simone de la Glissiere et uxore ejus cxxti arpennos terre nemorose inter Russiacum et Oroher site ad disrumpendum et excolendum tali conditione quod in eadem terra Simon vel uxor sua vel heredes nec justiciam nec venditiones nec aliquam omnino consuetudinem habebunt excepto quod monachi in octavis Sti Remigii lx sol pruvinensium in villa de Oreor eis annuatim solvent vel ei quem in loco sui constituent Si autem terminum transgredientur nisi annuatur ex parte Simonis reddent monachi censum et emendabunt more censualium Qui terram colet ubi gregaria est eo anno quo ibi messis fuerit de blado in ea crescente solvet eam gregariis Si vero pro eadem terra calumpnia aliqua oriatur adversus monachos Simon vel uxor aut heredes ejus garandiam eis portabunt Actum est coram me Comitissa de Mellent domina de Gorniaco concedente et sigilli mei impressione confirmante Et ipse Simon data fide sua fiduciavit hec se fideliter et legitime tenendum Willelmus de Garlanda Robertus Malusvicinus Willelmus de Anetii Drogo de Bri plegii pro Simone fuerunt et data fide sua fiduciaverunt se reddituros sexaginta solidos pruvinensium Priori de Gornaio infra mensem quo submoneret eos nisi Simon hec teneret Si autem unus de plegiis decederet super reliquos et super ultimum summa pecunie esset solvenda Priori de Gornaio Hujus pactionis testes extiterunt Teobaldus de Montefirmoilo Gaufredus Peoud Guido de Conchis Adam de Variis Guillelmus de Valle Stephanus filius Stephani de Baubigni Robertus de Corboilo Robertus de Villafluis David major de Orreor Morinus de Gornaio Odo gener Gaufridi Britonis Gaufredus molendinarius Vulgrinus piscator Rogerius filius meus Balduinus piscator Ernoldus filius Britonis Michael famulus Comitisse Andreas Chabridels Hubertus molendinarius