Charter Document - 04900497
Charter Number: | 04900497 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil de chartes et documents de Saint-Martin-des-Champs [Paris] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Exchange |
Date: | 1182 - 1189 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
Cartulaires d'Île-de-France |
Charter:
Ego Robertus prior Sancti Martini de Campis et humilis ejusdem ecclesie conventus notum fieri volumus tam futuris quam presentibus quod mutuo accepimus quandam terram de canonicis Sancti Vincencii Silvanectensis sitam prope grangiam nostram que vocatur Punteblun tradentes eis ejusdem quantitatis terram apud Blandimansionale villam suam que videlicet terra sita est ex altera parte stagni sui sed quoniam terra quam ab eis accepimus omnino libera est et terra quam eis tradidimus duos solidos regio censui annuatim debebat nos deinceps ipsos exsolvemus et terram omnino liberam eis faciemus sicut et ipsi terram omnino liberam nobis tradiderunt Quod ut ratum et inconcussum imperpetuum permaneat scriptum sigillo sui capituli munitum super hanc pactionem accepimus nostrumque sigillum eis tradidimus Hujus rei testes sunt Robertus prior Sancti Martini Johannes subprior Joscelinus camerarius Andreas cellerarius Ex parte canonicorum domnus Hugo abbas Odo prior Robertus subprior Teobaldus abbas de Herivalle magister Johannes Radulfus Constantius Albericus