Charter Document - 04900495
Charter Number: | 04900495 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil de chartes et documents de Saint-Martin-des-Champs [Paris] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Concession |
Date: | 1187 - 1188 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
Cartulaires d'Île-de-France |
Charter:
Quoniam ea que a fidelibus predecessoribus Ecclesiis data sunt posteritatis solent infestatione adnichilari nisi scriptorum muniantur robore ego Rogerius de Mellento presentis scripti testimonio t p q f notum fieri volo quod Beate Marie de Gornaio et monachis ibidem Deo servientibus decimam omnium novalium de Ponteolo et omnium nemorum que ad ejusdem ville territorium pertinent necnon et tocius terre de Ambeeles tam redacte in agriculturam quam redigende de quibus controversia aliquamdiu inter me et ipsam ecclesiam ventilata est intuitu pietatis et pro remedio anime mee et parentum meorum sub assensu et approbatione Ysabel uxoris mee inperpetuum possidendam benigne concessi Insuper et concessi quascumque possessiones et quelibet bona que ex dono pie memorie patris mei comitis Galeranni et matris mee et fratrum meorum necnon et aliorum fidelium largitione vel concessu inpresentiarum eadem possidet ecclesia sicut in serie cartarum suarum continetur Que omnia sicut pie concessa ita fideliter eidem ecclesie custodire et garantire promisi Ut autem hec nostra largitio vel concessio stabilis et inconcussa teneatur presens scriptum sigilli mei munimine confirmo sub annotatione horum testium Anselmi senescaldi Galcheri de Cocini Willelmi de Conbeaus Garnerii de Curbertum Petri de Claci Teobaldi de Claci Balduini de Campis Teobaldi tunc prioris Herberti supprioris Rainaldi de Bellomonte Anno ab Incarnatione Domini MCLXXXVII