Charter Document - 04900494

Charter Document - 04900494


Charter Number: 04900494
Cartulary Title: Recueil de chartes et documents de Saint-Martin-des-Champs [Paris]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Renunciation
Date: 1187 - 1188
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Cartulaires d'Île-de-France

Charter:

In nomine sancte et individue Trinitatis amen Notum sit universis presentibus pariter et futuris quod ego Robertus comes frater Ludovici venerabilis regis Francorum quorumdam falsidicorum suggestione feci saisiri nemus de Boholeto quod monachi de Gornacho miserant in venditionem Ideo autem predictum nemus feci saisiri quia quidam mendaces et falsidici mihi insinuaverunt quod ego in predicto nemore habebam usuarium ad claususuram ville mee de Torci quod postea penitus cum diligenter inquis ivissem ex certa fidelium et probatorum virorum relatione cognovi in predicto nemore me nichil penitus juris neque usuarii habere Inde est quod presentium et posterorum mando discretioni quod ego nichil usuarii nichil juris habeo in predicto nemore et si quid in eo habuerunt antecessores mei domini de Torci ego illud penitus quito et remitto Ut autem hec omnia rata permaneant ego ea sigilli mei appositione et testium subscriptione volui confirmare Sunt itaque hujus rei testes Radulfus de Buci Aubertus filius Simonis Theobaldus capellanus de Torci Ansellus de Combellis Gaucherius de Combellis Simon de Sancto Fargeolo Egidius de Treicigneto Theobaldus Bodet Drogo camerarius Actum publice apud Torceium anno Incarnati Verbi MCLXXXVII Datum per manum Renardi capellani Belvacensis canonici