Charter Document - 04900489

Charter Document - 04900489


Charter Number: 04900489
Cartulary Title: Recueil de chartes et documents de Saint-Martin-des-Champs [Paris]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Settlement
Date: 1186 - 1187
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Cartulaires d'Île-de-France

Charter:

H[erveus] decanus et P[etrus] cantor Parisienses omnibus ad quos littere iste pervenerint salutem Noverit universitas vestra quod cum inter monachos Sti Martini de Campis et H[enricum] canonicum Sancti Florini super capella ultra terminos parrochie Sancti Remigii de Curia ex delegatione domini Urbani Pape III coram nobis controversia verteretur talis inter eos intercessit compositio quod predicti monachi personatum Capelle nove illius ville salvo jure presbiteri parrochialis Henrico quamdiu vixerit habendam concesserunt minuta tamen decima et oblationibus altaris ab ipso percipiendis eo pacto quod prefatus Henricus xii solidos monete terre illius census nomine annuatim in die Natalis Domini monachis Sti Martini de oblationibus persolvet Si vero oblationes ipsius diei non possunt sufficere ad perficiendum illos xii solidos monachi sequenti tempore tamdiu oblationes recipient donec prescriptos nummos integre habeant Sinodum autem et circadiam monachi reddere tenebuntur Quod ut ratum Anno Dominice Incarnationis MCLXXXVI