Charter Document - 04900487

Charter Document - 04900487


Charter Number: 04900487
Cartulary Title: Recueil de chartes et documents de Saint-Martin-des-Champs [Paris]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1186 - 1187
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Notum sit t p q f quod ego Guido de Rupe pro decima redditus mei quam habeo apud Meduntam quam monachi de Gornaio suam esse contendebant xl solidos in eodem redditu per manum illius qui eum colliget sive ad firmam sive non de primis nummis qui post primas xx libras inde provenient singulis annis eis recipiendos hereditario jure concedo ita quod a predicta decima me et heredes meos prefati monachi pro illis xlta solidis penitus quitant et absolvant Et ut in posterum ratum habeatur et stabile presens scriptum sigilli mei munio robore Testibus hiis Willelmo priore de Rupe Hugoni de Rupe Roberto de Bellomonte Herberto de Alta Insula Thoma de Insula Petro de Felicurt Actum anno ab Incarnatione Domini MCLXXXVI