Charter Document - 04900485
Charter Number: | 04900485 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil de chartes et documents de Saint-Martin-des-Champs [Paris] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1183 - 1186 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
Cartulaires d'Île-de-France |
Charter:
Notum sit omnibus t p q f quod ego Guillelmus de Garlandia concedo medietatem tocius decime quam habebam apud Nogent magne videlicet et minute monachis Beate et gloriose Virginis Marie apud Gornaium Deo servientibus jure perpetuo possidendam pro anima dilecti filii mei Anselli qui ibi jacet Integrum autem jus et dominium habebunt in sua medietate sicut ego vel successores mei in reliqua parte De tractu vero ejusdem decime sic ordinatum est quod monachi per unum annum tractum habebunt et trahent ubicumque voluerint et ego vel heredes mei medietatem in grangia eorum recipiemus et altero anno ego vel heredes mei similiter tractum habebimus et monachi medietatem suam in grangia nostra recipient Pro anima autem predicti Anselli dilecti filii mei monachi missam cantabunt per singulos dies quamdiu ecclesia durabit exceptis illis diebus quibus cantari non potest missa pro defunctis scilicet Pascha Penthecosten et Nativitate Domini De viginti solidis predicte decime faciet Subprior vel quicumque tenuerit eam refectionem fratribus in die anniversarii ejus totum residuum servabitur ad pellicias conventus emendas Preterea decimam de Manufirma in perpetuam elemosinam concessi ad luminaria ecclesie Item viginti solidos in pedagio Gornaii ad oleum emendum in opus conventus in Quadragesima Item decimam denariorum quos habemus apud Medontam de elemosina comitis Gualeranni de Mellent Item usum nemoris de Rossiaco monachis et hospitibus eorum apud Russiacum constitutis hospitibus ad ardendum et edificandum monachis ut istud deferant ad quecumque loca voluerint in usus proprios Item septem solidos in terra de Broilo Item partem nemoris quod dicitur Mineria quod Comitissa monachis dedit ad evellendum et in agriculturam redigendum Ego quoque quia tercia pars ad jus meum pertinebat predictis monachis ad excolendum concessi Ad hec etiam uxor mea contestatis concessionibus seu donationibus assensum ultro prebuit et devote concessit pro Anselli nostri anima quem unire diligebat sed et Guillelmus primogenitus noster necnon et Robertus et Theobaldus filii nostri Verum ut inscripte donationes robur et valetudinem perhempnem obtineant et ut eas inperpetuum monachi de Gornaio pacifice possideant sigilli nostri karactere et testium subnotatione confirmare curavimus Testes Teobaldus nunc prior Richardus subprior Galterius Godardus Rainaldus Morinus De militibus Comitissa Petrus de Clascei Radulfus de Campis Guido de Pissecoc Guarinus de Villaflois Robertus de Vilers Teobaldus de Clascei