Charter Document - 04900481

Charter Document - 04900481


Charter Number: 04900481
Cartulary Title: Recueil de chartes et documents de Saint-Martin-des-Champs [Paris]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1185 - 1186
Date type: Assigned
Resource Link(s): Cartulaires d'Île-de-France

Charter:

Quoniam fidelibus hujus seculi divitibus Deum timentibus non in incerto divitiarum spem suam ponere volentibus incumbit ex debito pietatis et justicie elemosinas viris religiosis Deo servientibus factas ab hominibus pravis et perversis viriliter tueri et defendere Ego Guido de Garlanda dominus castri de Tornuem id quod factum sive recognitum fuit in presentia mea non solum volo testari sed tam per me quam per successores meos ne violetur facere teneri Noverint itaque presentes et posteri quod quidam miles Radulfus de Ferrerus dedit in elemosinam monachis Beate Marie de Gornao quandam decimam apud Ferrerias sitam Hanc abstulit eis multo tempore Petrus miles filius Garnerii diuque propter hoc excommunicatus fuit Tandem positus in infirmitate peccatique penitens talem cum monachis pacem fecit medietatem tocius prefate decime et de altera medietate unum modium frumenti et tractum pertinentem ad medietatem et ad modium frumenti concessit monachis jure perpetuo Monachi vero concesserunt ei et heredibus suis residuum illius decime ut partem monachorum adquietent Ipse vero Petrus precatus est me quod ego et Ansellus et Guido filii mei et ceteri decessores mei domini castri de Tornuem faciamus hec inviolabiliter teneri dans in vadem omnia que habebat et que habituri essent successores sui in posse nostro Quod et feci diligens valde domum monachorum de Gornaio in qua requiescunt et cui multa bona contulerunt tres fratres patris mei Gallie dapiferi Facta sunt hec ante ecclesiam de Praeriis in presencia mea et Guidonis filii mei assistentibus testibus subscriptis Richardo presbitero de Praeriis Gisleberto presbitero de Tornuem Theobaldo clerico de Ferreriis Roberto Crasso Gaufredo de Marcegen Gervasio de Liverziis Nicholao de Ferreriis Johanne et Mattheo fratribus de Ferreriis Willardo de la Brotia Andrea de Vignol