Charter Document - 04900479

Charter Document - 04900479


Charter Number: 04900479
Cartulary Title: Recueil de chartes et documents de Saint-Martin-des-Champs [Paris]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1185 - 1186
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Ego Philippus Dei gratia episcopus Belvacensis notum fieri volo p et f quod Adam dominus castri de Insula assensu fratris sui Manasses et filiorum suorum Anselli Theobaldi Ade donavit ecclesie Beate Marie de Insula et monachis ibidem Deo servientibus hec que subscripta sunt Apud Berlencurt unum arpennum terre Apud Valmondeis unum hospitem Apud Buteri culturam unam pro qua apud Sanctum Martinum missa cotidie celebratur Item xii denarios censuales quos monachi debebant Et apud Nongentum unum hospitem ad luminaria ecclesie Grangiam justa Saxerun positam cum virgulto et prato et xii arpennis terre concedentibus et donum super altare facientibus Nicholao et uxore sua quibus hereditate pertinebat Preterea xv arpennos terre in cultura de Parmeno et iiii denarios census in terram quam Terricus de Valmondeis tenebat In his autem omnibus concessit predictus Adam monachis omnem justiciam et viariam de sanguine et latrone et de omnibus consuetudinibus quecunque possint evenire de terra Talliam quoque quam habebat super hospites Beate Marie apud Nongentum quietam dimisit inperpetuum Concessit et monachis molturam bladorum suorum quietam in suis molendinis usque ad unum modium pro vi sextariis ivernagii quos monachi habebant in granchia de Parmeno Quicquid etiam de feodo suo predicte ecclesie collatum ab aliquo fuerit eosdem monachos imperpetuum tenere concessit Nos igitur paci ecclesie in posterum providere cupientes tam predicta omnia quam ipsam ecclesiam Beate Marie de Insula cum suis pertinenciis monachis Bti Martini de Campis concedimus et in perpetuum sigilli nostri munimine confirmamus Actum Belvaci anno Verbi incarnati MCLXXXV