Charter Document - 04900478

Charter Document - 04900478


Charter Number: 04900478
Cartulary Title: Recueil de chartes et documents de Saint-Martin-des-Champs [Paris]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1184 - 1185
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Cartulaires d'Île-de-France

Charter:

In nomine sancte et individue Trinitatis Amen Ego Henricus Dei gratia Silvanectensium dictus episcopus notum facio omnibus ad quos littere iste pervenerint quod Ludovicus Cocus et uxor sua Avelina tertiam partem majoris decime de Brayo pro ducentis libris Parisiensis monete quam jure hereditario possidebant monachis Sancti Nicholai de Aci vendiderunt et in elemosinam contulerunt Hoc autem factum fuit in presentia nostra apud Silvanectin concedentibus et laudantibus filiis et filiabus suis Willelmo scilicet et Petro et Ludovico Ermentrude Agnete et Roscelina et Nicolao marito Ermentrudis laudantibus etiam Stephano Coco et Petro fratribus predicti Ludovici et filiis et filiabus ejusdem Petri approbantibus hoc Carpentario et Ermentrude uxore sua et Johanne et Odone filiis predicti Carpentarii Hoc autem factum est assensu Willelmi de Garlandia et Idonee uxoris sue et filiorum et filiarum predicti Willelmi cujus feodo erat Et de hoc in presentia nostra se fide jussores promiserunt Willelmus de Garlandia Radulfus Choisellus Theobaldus de Gonessa Quod ne valeat oblivione deleri scripto commendavimus et sigilli nostri munimine corroboravimus Actum anno Incarnationis Domini mill cent octog quarto