Charter Document - 04900472

Charter Document - 04900472


Charter Number: 04900472
Cartulary Title: Recueil de chartes et documents de Saint-Martin-des-Champs [Paris]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Papal
Charter Type(s): Mandate
Date: 1181 - 1185
Date type: Assigned
Resource Link(s): Cartulaires d'Île-de-France

Charter:

Lucius episcopus servus servorum Dei dilectis filiis Priori et monachis Sancti Martini de Campis salutem et Apostolicam benedictionem Sicut juri contraria postulantes ab ipso debent limine sue postulationis repelli sic petentes amica justicie benigne convenit exaudiri Ea propter vestris justis postulacionibus inclinati Apostolica auctoritate vobis concedimus ut decimas ad vestras ecclesias pertinentes de manibus laicorum qui eas in prejudicium sue salutis detinent redimetis ita tamen quod ab ipsarum ecclesiarum ad quas de jure pertinent dominio non recedant Nichilominus presenti vobis pagina duximus indulgendum ut tam decimas quam possessiones de feodo ecclesie vestre si ab hiis qui eas feudaliter detinent obligentur libere vobis liceat absque contradicione aliqua retinere ita quod fructus decimarum et feudorum in sortem ipsam non cogamini computare nec nomine dicti feudi consuetum ab his servitium exigatis Nulli ergo hominum liceat hanc paginam nostre constitutionis infringere vel ei ausu temerario contraire Si quis autem hoc attemptare presumpserit indignacionem Omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum se noverit incursurum Datum Verone Kalendis Marcii