Charter Document - 04900470
Charter Number: | 04900470 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil de chartes et documents de Saint-Martin-des-Champs [Paris] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Papal |
Charter Type(s): | Mandate |
Date: | 1184 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
Cartulaires d'Île-de-France |
Charter:
Lucius episcopus servus servorum Dei venerabili fratri Parisiensi episcopo et dilecto filio decano Sti Germani Autisiodorensis salutem et apostolicam benedictionem Querelam dilectorum filiorum nostrorum monachorum cenobii de Gornaio nos accepisse noveritis quod cum infra metas parrochie ipsorum ecclesie de Essonia posite apud Corbolium quidam laici terras et vineas habeant de ipsis tamen eidem ecclesie decimas sicut tenentur exhibere contempnunt Mandamus itaque Dilectioni vestre quatenus vocatis in presentiam vestram qui fuerint evocandi decimas de possessionibus illius memorate ecclesie integre nullius a[p]pellatione obstante faciatis exsolvi Datum Verone iii nonas septembris