Charter Document - 04900466

Charter Document - 04900466


Charter Number: 04900466
Cartulary Title: Recueil de chartes et documents de Saint-Martin-des-Champs [Paris]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1182 - 1183
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Ego frater Robertus humilis prior Sancti Martini de Campis et ipsius loci conventus notum facimus quod dominus Amalricus de Gornaio in communi capitulo resipiscens et errorem suum recognoscens quietum clamavit et guerpivit quicquid in nemore nostro quod est juxta Nusiacum super Maternam sibi usurpabat Nos vero paci nostre et salvationi nemoris nostri intendentes ut ad custodiendum ipsum nemus nobis fidelis adjutor et defensor existat ipsi et heredi illius ei solummodo quicumque castrum de Gornaio tenebit donavimus [in feodum] et hominium quartam partem precii venditionis quando forestis vendita fuerit ita scilicet ut feodum istud et hominium ad alium heredem transferri non poterit nisi ad illum qui Gornaii dominus et possessor erit Verum quia predictum nemus pene adnichilatam jam fuerat statutum est et concessum ut venditio forestis usque ad decem annos differatur Hec autem forestis per quatuor venditiones vendetur transacto decennio Deinceps arbitrio Prioris Sancti Martini de Campis erit venditio nemoris et dominus de Gornaio salva sibi quarta parte precii venditionis non poterit impedire Si vero post decem annos prefatus Prior nominatum nemus vendere postposuerit ad submonitionem domini Amalrici idem nemus postea vendetur Omnia autem fore facta que in jam dicto nemore fient nobis et ipsi communia erunt Homines nostri de Nusiaco non dabunt nisi quinque solidos vel minus si nobis et ipsi placuerit pro suo forefacto Omnia forefacta exinde procedentia et vadia in eorum nemore capta in curia nostra apud Nusiacum tenebuntur et sagatia duelli exinde fuerint ibidem in justicia nostra deducentur Si vero aliquis hominum nostrorum de Nusiaco in duello victus fuerit redemptio illius lx solidos non poterit excedere Concedimus insuper omnibus hominibus domini Amalrici qui sunt infra pontem tornatilem et portam molendini Folet et xxxvi tantum solummodo hospitibus [domini] Amalrici extra eamdem portam manentibus in ea parte nemoris que est extra forestem usuarium suum habere in qua homines nostri de Nusiaco usuarium habent At si aliquo modo furnum aut plures hospites quam supradiximus in memorato castro dominus Amalricus haberet furnus et omnes hospites sui exceptis xxxvi predictis et infra terminos supradictos manentibus usuario nemoris nostri carebunt Si vero aliqua pars nemoris illius quod usuale vocant quocumque modo in terram arabilem redacta fuerit in jure et proprietate Sancti Martini libere remanebit Ad custodiam totius nemoris duo fosrestarii unus a monachis et alius a domino Gornaii ponentur qui nobis communiter fidelitatem facient pro voluntate utriusque partis mutandi ita quod in forestaria jus hereditarium penitus excludatur Sed si dominus Amalricus vel ejus satelles aliquem eradicantem nemus vel fodientem invenerit vadium illius accipiet et emendata monachis et ipsi communis erit In memorato nemore neque Prior sine assensu domini Amalrici neque dominus Amalricus sine assensu Prioris aliquid dare vel accipere licebit [Hujus rei testes sunt Johannes subprior Sancti Martini Jocelinus camerarius Jozo sacrista comes Theobaldus Girardus Chotart Rogerius Pica Radulfus de Buci Radulfus de Campis Drogo de Bri Theobaldus de Claci Johannes de Belloburgo Adam de Veres Symon prepositus] Actum est hoc anno ab Incarnatione Domini MCLXXXII [regnante Philippo rege Francorum Mauricio existente Parisiensi episcopo]